monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 59, 2
Secunda Quaestio fuit, in qua dicis legisse te per ransitum in Opusculis meis, quod agni qui stant a dextris, et haedi qui stant a sinistris , Christiani sint atque gentiles: et non potius boni et mali. Non memini me hoc aliquando dixisse, et si dixissem, non essem in errore pertinax. Quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo volumine contra Iovinianum super hoc capitulo disputasse me novi, et non solum super hoc, sed et de eo quod in eamdem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separabuntur . Quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum videtur.